• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De ieiunio adversus psychicos De ieiunio adversus Psychicos

XIV.

1. Horum igitur tempora obseruantes et dies et menses et annos galaticamur? Plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum obseruantes sumus; illas enim apostolus dedocet compescens ueteris testamenti in Christo sepulti perseuerantiam et noui sistens. 2. Quod si noua conditio in Christo, noua et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum deuotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense primo? Cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? Cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? 3. Quamquam uos etiam sabbatum, si quando, continuatis, numquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem alibi redditam. Nobis certe omnis dies etiam uulgata consecratione celebratur. Nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem noua et uetera. 4. Sed et hic inaequalitas uestra ridebitur, cum uetustatum formam nobis exprobratis in quo causam nouitatis accusatis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ieiunio adversus Psychicos
Übersetzungen dieses Werks
Du jeune vergleichen
On Fasting vergleichen
Über das Fasten, gegen die Psychiker (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On Fasting

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung