• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De ieiunio adversus psychicos De ieiunio adversus Psychicos

XV.

1. Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de prouidentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris, quales inueniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iouem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud paracletum. 2. Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? Duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominiicis, offerimus deo abstinentes ab eis quae non reicimus, sed differimus. 3. Atqui ad Romanos scribens uos nunc compungit detractatores huius officii. Ne propter pabulum solueritis, inquit, opus dei. Quod opus? De quo ait: bonum est carnem non edere et uinum non potare. Nam qui in istis seruit, placabilis et propitiabilis deo nostro est. Quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus holera uescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quis es, qui alienum seruum iudicas? Et qui manducat et qui non manducat, deo agit gratias. 4. Cum autem humano arbitrio uetet controuersiam fieri, quanto magis diuino? Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores uictus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare uero qui in honorem, non qui in conuicium creatoris. 5. Et si claues macelli tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit. Nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens: nec si manducauerimus, abundabimus, nec si non manducauerimus, deficiemus, tibi magis intonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere, si non edas, et ideo ista detractas. 6. Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit, qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in uitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et Attalicas diuitias. 7. Sic et Esaias non negauit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumerauit. In diebus enim, inquit, ieiuniorum uestrorum inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos uobis succutitis aut ad conuicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis. Non tale ieiunium ego elegi, sed quale subiecit et subiciendo non abstulit, sed confirmauit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De ieiunio adversus Psychicos
Übersetzungen dieses Werks
Du jeune vergleichen
On Fasting vergleichen
Über das Fasten, gegen die Psychiker (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - On Fasting

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung