XVI.
1. Nam et si mauult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio, quod est anima conflictata ieiuniis. Ille certe deus, cui nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos nec prophetes. Manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis auidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando. 2. Eliditur pro templi foribus senior Heli, filii eius in acie ruunt, nurus expirat in partu. Hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix. Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffissum, ob haec signa ad satisfactionem inuitatus a rege plane excusauit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus secundum uerbum dei ibidem factum super mensam non est in paternis sepultus. 3. Leonis enim in uia occursu prostratus et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit. Haec erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam gulae admiserint. Sed nec apud inferos admonitio cessauit, ubi in diuite epulone quidem conuiuia cruciantur, in paupere uero ieiunia recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas. 4. Nam et Iohel exclamauit: sancite ieiunium et praedicate curationem, prospiciens iam tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicaturos officia curantia deum. Vnde et qui in idolis comendis et in hac re ornandis et ad singulas horas salutandis diis adulantur, curationem facere dicuntur. 5. Sed et omnem ταπεινοφρόνησιν ethnici agnoscunt. Cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro auertunt, precem indigitant, hostiam instaurant. Apud quasdam uero colonias praeterea annuo ritu saccis uelati et cinere conspersi idolis suis inediam supplicem obiciunt, balnea et tabernae in nonam usque cluduntur. Vnus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus. 6. Niniuiticum credo iustitium. Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocumque in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt. Et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant et stellae auctoritatem demorantis suspirant. 7. Sed bene quod tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cybeles eas adaequas. Admitto testimonialem comparationem. Hinc diuinam constabit, quam diabolus diuinorum aemulator imitatur. Ex ueritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur. 8. Hinc tu eo inreligiosior, quanto ethnicus paratior. Ille denique idolo gulam suam mactat, tu deo non uis. Deus enim tibi uenter est et pulmo templum et aqualiculus altare et sacerdos cocus et sanctus spiritus nidor et condimenta charismata et ructus prophetia.