VII.
1. Processimus itaque iam ad exempla, uti reuoluamus utilitatis efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum deum homini reconciliat. Deliquerat Israel in aquatione apud Maspha congregatus a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit, ut periculum proelii simul fugerit. Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (in nullo magis procuratam audimus dei clementiam quam in abstinentia populi) et allophyli proelio admouebant, ibidem dominus intonuit uoce magna super allophylos, et confusi sunt et corruerunt in conspectu Israelis, et processerunt uiri Israel ex Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt, pastos impasti, armatos inermes. 2. Hae erunt uires ieiunantium deo. Caelum pro eiusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam. Perinde cum rex Assyriorum Sennacherib compluribus iam ciuitatibus captis Israeli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in Aethiopias auertit. 3. Dehinc quid aliud centum et octoginta quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam Ezechiae regis humiliatio? Siquidem duritia hostis adnuntiata uestem scidit, saccum induit eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per Esaiam adire iussit utique ieiunio preces prosequente. Neque enim cibi tempus in periculo nec saturitatis cultis in sacco. 4. Semper inedia maeroris sequela est sicut laetitia accessio saginae. Per hanc maeroris sequelam et inediam etiam ciuitas illa peccatrix Niniue de exitio praedicato liberatur. Satis enim paenitentia scelerum commendauerat ieiunium triduo functam, etiam pecudibus enectis, quibus iratus deus non erat. Sodoma quoque et Gomorra euasissent, si ieiunassent. Hoc remedium agnoscit et Achab. 5. Cum illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter uineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias: qualiter occidisti et hereditatem possedisti: in loco quo sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinguent, destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit et ieiunauit et dormiuit in sacco. Et tunc sermo domini ad Heliam: uidisti ut reueritus sit Achab a facie mea: pro eo, quod reueritus est, non superducam laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam eam, qui non erat ieiunaturus. 6. Ita ieiunium in deum reuerentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetrauit facile a deo inanem cibo uentrem filio implere et quidem propheta. Sed non modo naturae mutationem aut periculorum auersionem aut delictorum obliterationem, uerum etiam sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur. 7. Aspice Danielis exemplum. Circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultra de praestantia humana posse cognosci. Solus Daniel deo fidens et sciens, quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis et sacco et cinere. 8. Nam et angelus missus ad eum hanc statim professus est causam diuinae dignationis: ueni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet. Si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procurauit.