• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De ieiunio adversus psychicos De ieiunio adversus Psychicos

VIII.

1. Reddimus et cetera. Ad noua enim nunc documenta properamus. In limine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et agnouit et multa super eo praedicauit expectantibus redemptionem Israelis, post egregium titulum ueteris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis. 2. Ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicauit habens efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem uino fortasse manare, si ita uorator et potator fuisset. Immo nouum hominem in ueteris sugillationem uirtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam temptare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis. 3. Cur enim triste, quod salutare? Docuit etiam aduersus diriora daemonia ieiuniis proeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? 4. Denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus exaudita. Puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De ieiunio adversus Psychicos
Translations of this Work
Du jeune Compare
On Fasting Compare
Über das Fasten, gegen die Psychiker (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On Fasting

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy