• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De catechizandis rudibus
Pars secunda
Cap. 16.-25.

CAPUT XXIV. Ecclesia quasi vitis pullulat, et putatur. Ex iis quae videntur impleta, credantur praedicta quae restant implenda, praesertim judicium futurum.

44. Sed illa vitis quae per orbem terrarum, sicut de illa prophetatum, et ab ipso Domino praenuntiatum erat, fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulabat amplius, quanto uberiore martyrum sanguine rigabatur. Quibus per omnes terras innumerabiliter pro fidei veritate morientibus, etiam ipsa persequentia regna cesserunt, et ad Christum cognoscendum atque venerandum fracta superbiae cervice conversa sunt. Oportebat autem ut eadem vitis, sicut a Domino identidem praedictum erat, putaretur, et ex ea praeciderentur infructuosa sarmenta1, quibus haereses et schismata per loca facta sunt, sub Christi nomine, non ipsius gloriam, sed suam quaerentium, per quorum adversitates magis magisque exerceretur Ecclesia, et probaretur atque illustraretur et doctrina ejus et patientia.

45. Omnia ergo haec, sicut tanto ante praedicta legimus, sic et facta cognoscimus: et quemadmodum primi christiani, quia nondum ista provenisse videbant, miraculis movebantur ut crederent; sic nos quia omnia ista ita completa sunt, sicut ea in Libris legimus, qui longe antequam haec implerentur conscripti sunt, ubi omnia futura dicebantur, et praesentia jam videntur, aedificamur ad fidem, ut etiam illa [Col. 0342] quae restant, sustinentes et perseverantes in Domino, sine dubitatione ventura credamus. Siquidem adhuc tribulationes futurae in eisdem Scripturis leguntur, et ipse ultimus judicii dies, ubi omnes cives ambarum illarum civitatum receptis corporibus surrecturi sunt, et rationem vitae suae ante tribunal Christi judicis reddituri. Veniet enim in claritate potestatis, qui prius in humilitate humanitatis venire dignatus est; et omnes pios ab impiis segregabit: non tantum eis qui in eum credere omnino noluerunt, sed etiam eis qui frustra et infructuose crediderunt in eum; illis daturus regnum secum aeternum, illis autem poenam aeternam cum diabolo. Sed sicut nullum gaudium rerum temporalium ex aliqua parte simile potest inveniri gaudio vitae aeternae, quam sancti accepturi sunt; ita nullus cruciatus poenarum temporalium potest sempiternis iniquorum cruciatibus comparari.


  1. Joan. XV, 2.  ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De catechizandis rudibus
Translations of this Work
Méthode pour enseigner aux catéchumènes les éléments du Christianisme Compare
On the Catechising of the Uninstructed Compare
Vom ersten katechetischen Unterricht (BKV) Compare
Vom ersten katechetischen Unterricht (SKV 7) Compare
Commentaries for this Work
Erläuterungen zum Autor und zum Text
On the Catechising of the Uninstructed - Introductory Notice

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy