• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De catechizandis rudibus
Augustinus von Hippo (354-430)
De catechizandis rudibus
Pars prima
Cap. 1-10.

CAPUT PRIMUM. Rogatus a diacono Carthaginensi scribit de catechizandis rudibus.

1. Petisti me, frater Deogratias, ut aliquid ad te de catechizandis rudibus, quod tibi usui esset, scriberem. Dixisti enim quod saepe apud Carthaginem, ubi diaconus es, [Col. 0310] ad te adducuntur, qui fide christiana primitus imbuendi sunt, eo quod existimeris habere catechizandi uberem facultatem, et doctrina fidei et suavitate sermonis: te autem pene semper angustias pati, idipsum quod credendo christiani sumus, quo [Col. 0311] pacto commode intimandum sit; unde exordienda, quousque sit perducenda narratio; utrum exhortationem aliquam terminata narratione adhibere debeamus, an praecepta sola, quibus observandis cui loquimur noverit christianam vitam professionemque retineri. Saepe autem tibi accidisse confessus atque conquestus es, ut in sermone longo et tepido tibi ipse vilesceres essesque fastidio, nedum illi quem loquendo imbuebas, et caeteris qui audientes aderant: eaque te necessitate fuisse compulsum, ut ea me quam tibi debeo charitate compelleres, ne gravarer inter occupationes meas tibi de hac re aliquid scribere.

2. Ego vero non ea tantum quam familiariter tibi, sed etiam quam matri Ecclesiae universaliter debeo, charitate ac servitute compellor, si quid per operam meam quam Domini nostri largitate possum exhibere, idem eos Dominus quos mihi fratres fecit, adjuvari jubet, nullo modo recusare, sed potius prompta et devota voluntate suscipere. Quanto enim cupio latius erogari pecuniam dominicam, tanto magis me oportet, si quam dispensatores conservos meos difficultatem in erogando sentire cognosco, agere quantum in me est, ut facile atque expedite possint, quod impigre ac studiose volunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De catechizandis rudibus
Übersetzungen dieses Werks
Méthode pour enseigner aux catéchumènes les éléments du Christianisme vergleichen
On the Catechising of the Uninstructed vergleichen
Vom ersten katechetischen Unterricht (BKV) vergleichen
Vom ersten katechetischen Unterricht (SKV 7) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Erläuterungen zum Autor und zum Text
On the Catechising of the Uninstructed - Introductory Notice

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung