• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Apologeticum

XXXI.

[1] Adolati nunc sumus imperatori et mentiti vota quae diximus, ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittitis nos enim probare quodcunque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare, inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique casus ad extraneos transferunt. [2] Scitote ex illis praeceptum esse nobis ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis deum orare et persecutoribus nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de quorum maiestate convenimur in crimen? [3] Sed etiam nominatim atque manifeste, Orate, inquit, pro regibus et pro principibus et potestatibus, ut omnia tranquilla sint vobis. Cum enim concutitur imperium concussis etiam ceteris membris eius utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur, in aliquo loco casus invenimur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Apologeticum
Translations of this Work
Apologetikum (BKV) Compare
Apologétique Compare
The Apology Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - Apology

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy