• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

44.

Quis non eundem salvatorem agnoscat apud Danihelem, cum antiquo dierum offertur filius hominis et accipit regnum sine fine, ut serviant ei omnes gentes? Iam vero si locum illum ‹legas›, quem commemoravit dominus ex eiusdem Danihelis prophetia: Cum videritis abominationem vastationis [‹quae dicta est a Danihele›,] stantem in loco sancto; qui legit intellegat, si supputatis etiam temporibus hebdomadum ille numerus pertractetur, non solum Christus sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit venire passurum. p. 372,13 Quamquam et sine computatione temporum manifestis rerum effectibus Iudaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum iam venerit passusque fuerit disceptatio est. Convincuntur autem rebus ipsis apertissimis non solum de fide omnium gentium, quas ei servituras eadem, cui cedere coguntur, scriptura praedixit, quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiversantium oculos feriat, verum etiam de iis, quae in ipsa Iudaeorum gente iam facta sunt: quod sacrarium eversum est, quod cessavit hostia et sacerdos et unctio pristina; quae omnia Danihel tunc praenuntiavit futura, quando ungui sanctum sanctorum liquide prophetavit. p. 372,21 Cum igitur illa omnia iam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus sanctus sanctorum, et quid respondeant non inveniunt. Quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de adventu eius disceptarent, nisi bene nossent eum in suis libris prophetatum? Cur a Iohanne quaerunt, utrum ipse sit Christus? Cur ipsi domino dicunt: Quamdiu animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! Cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt Nathanaheli: Invenimus messiam, quo interpretatur Christus, nisi quia hoc nomen in illa gente per illas litteras et sciebatur et exspectabatur? p. 373,3 Nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et vocavit, quorum significativam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille venisset, qui in eis praenuntiabatur. Sic enim Iudaei noverant illos christos suos, ut tamen unum sperarent, per quem demum liberarentur; sed excaecati occulta iustitia dei, dum solam eius virtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. Hinc illa verba in libro sapientiae de illis praedicta cognoscimus: Morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius; si vere filius dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manibus contrariorum. Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia illorum. Quod etiam de istis verissime dici potest, qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum, in tanta manifestatione completarum adhuc dicunt scripturis illis Christum non esse prophetatum. p. 373,20 Quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre adiuvante illo, qui tantam copiam praebuit adversus calumnias erroris humani, ut ea, quae iam commemoravimus, non repetamus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung