• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

45.

Iam porro aliam Fausti tergiversationem, quam credo cum et ipse (ipsa?) praeclarissima prophetiae luce percuteretur, callidissimam se invenisse arbitratus est, etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est: Quis enim dementissimus diceret enervis esse fidei de Christo sine teste non credere? p. 374,2 Vellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent; an illam vocem de caelo audierunt: Hic est filius meus? Ei quippe voci potius Faustus nos iubet credere, qui de Christo non vult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam eiusdem vocis notitia sine homine teste pervenerit, cum et manifestum sit sic eam pervenisse, et apostolus dicat: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? Sicut scriptum est: ‛Quam speciosi pedes eorum qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona!’ Videtis certe, quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur neque fabulosa ducerentur, quae apostoli adnuntiabant, demonstrabantur haec a prophetis ante fuisse praedicta, quia etsi attestabantur miracula, non defuissent – sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant – qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. p. 374,21 Magicis enim artibus longe antequam nascerentur, prophetas sibi constituere, a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. Sed videlicet vetat nos Faustus de vero Christo Hebraeis prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy