8.
Iam vero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. Ibi enim sequitur et dicit: Maledictus homo, qui spem habet in homine et firmat carnem brachii sui et a domino discedit cor eius; et erit sicut tamarix, quae in deserto est; non videbit, cum venient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa, quae non inhabitabitur, p. 387,6 et benedictus homo, qui confidit in domino, et erit dominus spes eius, eritque tamquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum venerit aestus, et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit et non deficiet faciendo fructum. Hic certe cum maledictum diceret eum, qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret, et benedictum, qui in domino confideret, eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret, turbaretur fortasse ille, quomodo ei, ne spem suam in homine poneret, deum Christum adnuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. Sic enim quidam deum credendo Christum et hominem negando erraverunt; et rursus quidam hominem putando et deum negando aut contempserunt aut in homine spem suam ponentes in illud maledictum inciderunt. p. 387,22 Hic ergo iste gentilis si turbaretur, et diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse, quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum, istum autem deum tantum dixisse, de natura vero humana nullam fecisse mentionem, ibidem eiusdem prophetae vocem audiret se admonentis et corrigentis: Grave cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum? Ideo quippe homo, ut graves corde per formam servi ex fide sanarentur et eum agnoscerent deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine deo. p. 388 7 Et tamen grave cor per omnia, et homo est formam servi accipiens. Et quis agnoscit eum? Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Et homo est, quia verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et quis agnoscit eum? quia in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum. Et vere grave cor per omnia; nam et in discipulis eius ipsum grave cor fuit, cum eis dicebat: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me? Quid est enim: tanto tempore vobiscum sum, nisi quod hic dicitur: Et homo est? Quid est autem aliud: et non cognovistis me? nisi quod hic dicitur: Et quis agnoscit eum? Quem, nisi eum, qui dicit: Qui me vidit, vidit et patrem, ut spes nostra non sit in homine propter illud per prophetam edictum maledictum, sed sit in homine deo, id est in filio dei salvatore Iesu Christo, mediatore dei et hominum, et quo pater maior est propter formam servi, et qui patri aequalis est propter formam dei. p. 388,26