10.
Magis verendum erat, ne tanta rerum evidentia circumfusus fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, christianos has litteras composuisse, ut ante divinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. Hoc verendum est, nisi esset late sparsus lateque notus populus Iudaeorum, Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur, et ille Cham servus fratrum suorum portando libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. p. 389,25 Per eorum quippe codices probamus non a nobis tamquam de rerum eventu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque servata, nunc autem manifestata et impleta. In quibus et ea, quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit, iam nunc illustrata solvuntur, et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, iam factarum luce manifestantur.