15.
Sibylla porro vel Sibyllae et Orpheus et nescio quis Hermes et si qui alii vates vel theologi vel sapientes vel philosophi gentium de filio dei aut de patre deo vera praedixisse seu dixisse perhibentur, valet quidem aliquid ad paganorum vanitatem revincendam, non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam, cum illum deum nos colere ostendimus, de quo nec illli tacere potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere non ausi sunt. p. 394,25 At illi sancti auctores nostri eum populum, eam rem publicam, tale regnum imperante et adiuvante deo propagaverunt atque rexerunt, ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. Itaque si qui illic in cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur ipsis suae rei publicae legibus aut liberrimo tonitru coercebantur propheticis vocibus. Unus enim ab eis colebatur deus, qui fecit caelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est significativo futurorum, qui ritus aboleretur, cum illa venissent, quae per eum significabantur esse ventura, p. 395,8 quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex et sacerdos mystica significatione ungebantur; quod non ante ipsis quoque Iudaeis ignorantibus ac per hoc invitis ablatum est, nisi cum venisset ille gratia spiritali unctus deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum, idem verus rex consulendo nobis et idem verus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. Quamobrem quantum distat de Christi adventu inter praedicationem angelorum et confessionem daemoniorum, tantum inter auctoritatem prophetarum et curiositatem sacrilegorum.