• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUARTUS DECIMUS

1.

Faustus dixit:_ Quare Moysen non accipitis? _Amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. Quis enim irreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri? p. 401,15 Quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum nulli umquam divinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc exsecramur, quod Christum filium dei, qui nostrae salutis gratia pependit in ligno, diro devotionis convicio lacessivit, utrum volens an casu videris. Neutro enim horum excusatus erit, ut commendatus debeat accipi. Ait enim maledictum esse omnem, qui pendet in ligno. Hunc ergo tu vis ut accipiam, huic ut credam, cum si divinus fuit, constet eum scientem volentemque maledixisse Christo, si vero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse divinum. p. 402,1 Tu ergo elige utrumvis aut Moysen prophetam non fuisse et imprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit, nesciens blasphemaverit et deum, aut fuisse quidem divinum nec futura haec ignoravisse, sed invidentem tamen nostrae saluti, quae futura erat ex ligno, in eius auctorem maledici oris sui venena prompsisse. Et quis ergo credat hunc vidisse aut cognovisse patrem, qui sic laceraverit filium; hunc adventum filii potuisse praedicere, qui ascensionis eius ignoraverit exitum? Huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum convicium quamque multa comprehendat et violet, ut omnes etiam tangat iustos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt vita, ut Petrus et Andreas ac reliqui eiusdem sortis. Quos nisi Moyses aut ut non propheta nescisset aut ut malignus odisset, si fuit propheta, non tam crudae devotionis contumelia lacerasset. p. 402,16 Neque enim vulgo saltem eos maledictos dicit, id est apud homines tantum sed maledictos deo. Quod si ita est, unde iam benedictionis relinquetur spes vel Christo vel apostolis vel ipsis nobis, si nominis eius causa crucifigi contingat? Quam denique imprudens erat et vacans inspiratione divina, ut cogitare nequiverit diversis ex causis homines in ligno suspendi alios quidem ob iniquum facinus, quosdam vero iustitiae causa et propter deum! Idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem coniecit maledictum, cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam divinatio, etsi adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et impium omnem, qui pependisset in ligno, ut esset discretio aliqua inter iustos et iniustos; p. 403,3 quamquam nec sic quidem vera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxit in paradisum patris sui. Ubi est ergo maledictus omnis, qui pendet in ligno? An Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Iudaeorum rogatu emissus e carcere, magis fuit benedictus quam ille, qui cum Christo de cruce ascendit in caelum? Quid denique quod etiam eum maledictum vocat, qui solem adoraverit aut lunam ? Si ergo sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in ligno. An ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est, nos vero tanti devotiones eius existimare debemus, quanti sunt stomachantium vetularum? p. 403,17 Sic enim et dei omnes pueros ac virgines pari devotione prosequitur dicens maledictum esse omnem, qui non suscitaverit semen in Israhel. Quod aeque convicium principaliter quidem Iesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Iudaeis, nullam tamen inter eos servandae posteritatis causa sobolem suscitavit, deinde et discipulos eius, quorum nonnullos quidem ab uxoribus seiunxit, quos copulatos invenerat, quosdam vero et coniungi vetuit, quos deprehendit intactos. Qua de re Moyseos impunitam hanc linguam maledictorum iaculis Christum lumen, sanctimoniam, divina omnia petentem iure nos cognoveris exsecratos. An ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum – nam et hoc in praesidium vobis defensionis soletis assumere – commentis hisce vestris Paulum audias praescribentem: Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: ‛Maledictus omnis, qui pendet in ligno’. p. 404,8

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung