3.
Mors hominis ex poena peccati est; unde et ipsa peccatum dicitur, non quia peccat homo, dum moritur, sed quia ex peccato factum est, ut moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato movetur, et alio modo dicitur lingua, quod per linguam fit, secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina, p. 405,5 et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum, quod movemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum, dicimus enim: Prolata est manus eius, lecta est adversus eum manus eius, habeo manum tuam, recipe manum tuam. Manus utique proprie membrum est hominis, non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. Sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est, sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. p. 405,15 Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen; ibi mors damnata est, ne regnaret, et maledicta est, ut periret. Quapropter per Christi tale peccatum damnatum est et nostrum peccatum, ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.