• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TERTIUS

2.

Augustinus respondit: O si pio studio legisses evangelium et ea, quae te in evangelistis tamquam repugnantia movissent, diligenter quaerere quam temere damnare maluisses, ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit, apertissimam repugnantiam cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse, ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subiugarent. p. 262,19

Quid enim magnum est videre, quod vidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Ioseph constituant, Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat, qui propter quoddam cum eius matre sanctum et virginale coniugium etiam ipse parens Christi meruit appellari, ut propter virilem dignitatem ab ipso vel usque ad ipsum generationes contexerentur?

Quid ergo magnum est, quod vidistis, quod alium patrem habeat Ioseph secundum Matthaeum, alium secundum Lucam, et alium avum secundum istum, alium secundum illum, et deinceps sursum versus usque ad David per tam multas generationes alios parentes eius ab isto, alios ab illo enumerari?

Itane tam apertam manifestamque diuersitatem tot acuti et docti uiri, divinarum scripturarum pertractatores diligentissimi, non viderent? p. 263,5 Qui quidem in latina lingua perpauci sunt, eos autem in graeca quis numeret?

Viderunt eam plane. Quid enim facilius? Aut quis paululum intuens ista non videat?

Sed pie cogitantes tantae auctoritatis eminentiam latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatrantibus negaretur, a quaerentibus inveniretur, reprehendentibus subtraheretur, pulsantibus aperiretur, oppugnantibus clauderetur:

Petierunt, quaesierunt, pulsaverunt, acceperunt, invenerunt, intraverunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung