• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS DECIMUS

1.

p. 415,21 Faustus dixit: _Quare non accipitis testamentum vetus?_Quia et omne vas plenum superfusa non recipit, sed effundit et stomachus saturus reicit ingesta. Proinde et Iudaei ex praeoccupatione Moyseos testamento vetere satiati respuerunt novum, et nos ex Christi praeventione novo referti respuimus vetus. Vos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi, alterumque ex altero in vobis non tam repletur quam corrumpitur, quia et sema vasa numquam de dissimili implentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut vini vino et mellis melle et aceti aceto; quibus ‹si› dissimilia et non sui generis superfundas, ut melli fel et aquam vino et aceto garos, non repletio vocabitur haec, sed adulterium. p. 416,6 Hoc ergo causa est, unde nos parum accipimus testamentum vetus; et quia ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta, sed diviti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei testamenti veteris et eius auctoris munera famaeque suae custos diligentissima nisi sponsi sui non accipit litteras. Vestra sane ecclesia usurpet testamentum vetus, quae ut lasciva virgo immemor pudoris alieni viri et muneribus gaudet et litteris. Amator denique ille vester et pudoris corruptor Hebraeorum deus diptychio lapideo suo aurum vobis promittit et argentum, ventris saturitatem et terram Chananaeorum. Hi vos delectaverunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam immensis dotibus eius. p. 416,19 Haec vos illiciunt, ut in Hebraeorum depereatis deo post nuptias Christi. Discite ergo iam nunc etiam falli vos et decipi falsis promissionibus eius. Pauper est, egenus est, ne ea quidem praestare potest, quae promittit. Nam si suae propriae coniugi, dico autem synagogae, nihil horum praestat, quae pollicetur, et quidem morem gerenti sibi per omnia et servienti summissius quam ancilla, vobis praestare quid poterit alienis ab se et mandatorum suorum detrectantibus iugum superba cervice? Sed vos quidem pergite agere, ut coepistis, rudem pannum veteri vestimento committite, novum vinum veternosis utribus credite, duobus maritis nulli placituri servite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum nec hominem! Nobis soli Christo servire permittite, eius tantum immortali dote contentis et imitantibus apostolum, qui dicit: Sufficientia nostra ex deo est, qui nos idoneos probavit ministros novi testamenti. p. 417,9 Hebraeorum dei et nostra admodum diversa condicio est, quia nec ipse, quae promittit, implere potest et nos ea fastidimus accipere. Superbos nos adversus blanditias eius Christi liberalitas fecit. Ac ne incongrue me haec comparasse existimes, Paulus in nos hanc coniugalis disciplinae similitudinem prior contulit dicens: Quae sub viro est mulier, vivente viro alligata est lege viri; si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri. Ergo vivente viro vocabitur inquit adultera, si iuncta fuerit alteri viro; quodsi mortuus fuerit vir eius, non erit adultera alii coniuncta, p. 417,19 per haec ostendens spiritu moechari eos, qui non ante repudiantes et in mortuis quodam modo ponentes legis auctorem tum demum se copulaverint Christo. Quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Iudaeis, videlicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. Nobis vero in hoc quid opus est vel praecepto, quibus ex gentilitate conversis ad Christum Hebraeorum deus non mortuus debet videri, sed nec natus? Sane Iudaeo, si credat, Adoneus debet videri defunctus, gentili vero idolum, et unicuique quod est veneratus ante cognitum Christum. Nam si post idolatriae divortia Hebraeorum quis deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem detriti pudoris a femina discrepavit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy