• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS DECIMUS

3.

Illa vero est mirabilis impudentia, cum Manichaeorum sacrilega et immunda societas etiam castam sponsam Christi se iactare non dubitat! In quo adversus sanctae ecclesiae vere casta membra quid proficit, nisi ut veniat in mentem adversus tales apostolica illa admonitio: p. 419,19 Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. Quid enim agunt isti evangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo servamus, quando legem dei culpant nomine vetustatis et errorem suum laudant nomine novitatis, quasi omnis vetustas fugienda sit aut omnis novitas appetenda, cum et mandatum vetus in laude ponat apostolus Iohannes et profanas verborum novitates evitari iubeat apostolus Paulus? Te ergo, vera sponsa veri Christi, ecclesia catholica, alloquar et ego [te] pro modulo meo, qualiscumque filius et servus tuus positus in te dispensare cibaria conservis meis: p. 420,5 cave semper, ut caves, Manichaeorum impiam vanitatem iam tuorum periculo expertam et liberatione convictam. Ille me quondam de gremio tuo error excusserat; expertus fugi, quod experiri non debui. Sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc servit liberatio mea, quia nisi mihi verus et verax sponsus tuus, de cuius latere facta es, in vero sanguine suo remissionem peccatorum posuisset, absorbuisset me vorago fallaciae et terram factum serpens irreparabiliter devorasset. Noli decipi nomine veritatis; hanc sola tu habes, et in lacte tuo et in pane tuo; in hac autem tantum nomen eius est, ipsa non est. Et in tuis quidem grandibus secura es; sed appello in te parvulos tuos, fratres, filios, dominos meos, quos vel tamquam ova sollicitis alis foves vel tamquam infantes lacte nutris, sine corruptione fecunda virgo mater. p. 420,19 Hos in te appello teneros fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te, sed potius anathement, si quis eis evangelizauerit praeter id, quod acceperunt in te, nec relinquant verum veracemque Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et magnam multitudinem dulcedinis eius, quam abscondit metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se. Ibi vero quomodo possunt esse verba veracis in praedicatore Christi fallacis? Contemne insultationes eorum, quia bene tibi es conscia promissionem vitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi tui, id est ipsum sponsum tuum, quia ipse est vita aeterna. p. 421,6

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy