• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS DECIMUS

5.

Iam enim mihi ad te est sermo, Manichaea congregatio fallax et fallaciis involuta. Itane multinuba tot elementis uel potius meretrix prostituta daemoniis et sacrilegis vanitatibus impraegnata audes matrimonium catholicum domini tui crimine impudicitiae lacerare? p. 424,5 Ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem et Atlantem laturarium. Illum enim dicis capita elementorum tenere mundumque suspendere; istum autem genu fixo scapulis validis subbaiulare tantam molem, utique ne ille deficiat. Ubi sunt isti? Qui si vere essent, quando ad te venirent occupati tanto negotio? Quando ad te intrarent, ut blanda manu tua et otioso pane delicata post tantum laborem alteri digitos, alteri umeros confricares? Sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia et parias phantasmata. Cur ergo non respuas diptychium veri dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente vagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia graviora et honestiora reperientur, p. 424,18 vel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba pueriles et in senibus animas nomine veritatis illectas miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut apostolus dicit, et a veritate auditum suum avertentes ad fabulas convertuntur? Quomodo ergo sanam doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est: Audi, Israhel, dominus deus tuus deus unus est, cum tot[a] deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione voluteris? Annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? Quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset; p. 425,7 nam etiam vir unus floreis coronis cinctus pudicae coniugi displiceret. Neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum vel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis ipse tibi veritatem nudam et propriam loqueretur. Proprie igitur cantas deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. Ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur; non decet regiae virgae severitatem illa luxuriae mollitudo. Huc accedit, quia non a te solus adamatus est; sequeris enim cantando et adiungis duodecim saecula floribus convestita et canoribus plena et in faciem patris flores suos iactantia. Ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quattuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. Quem quomodo immensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, numquam invenire potuistis. Adiungis etiam innumerabiles regnicolas et deorum agmina et angelorum cohortes, quae omnia non condidisse dicis deum, sed de sua substantia genuisse. p. 425,26

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy