• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS DECIMUS

8.

At ista vera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte impudentissima insultas, intellegit, quid distet inter litteram et spiritum, quae duo dicuntur alio modo lex et gratia, et non iam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus deo serviens non est iam sub lege, sed sub gratia. Neque enim litigiosa caecatur, sed mitis intendit verbis apostoli, ut intellegat, quid appellet legem, sub qua nos iam non vult esse quia transgressionis gratia posita est, donec veniret semen, cui promissum est, et quia ideo subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. Nec ideo tamen eandem legem peccatum vocat, quia sine gratia non vivificat, - p. 432,18 auget enim potius reatum praevaricatione addita: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio; et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est lex sine gratia, tantummodo reos facit - sed proponit sibi, quod putare minus intellegentes possent, et aperit, quid dicat, cum ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit, sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret:‛ Non concupisces’. Occasione itaque accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, factum est mihi mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. p. 433,8 Haec ista, cui insultas, intellegit, quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat; et sic videt non reprehendi legem, cum dicitur: Littera occidit, spiritus autem vivificat, sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur: Scientia inflat, caritas vero aedificat. Nam utique ipse dixerat: Scimus, quia omnes scientiam habemus, et tunc adiungit: Scientia inflat, caritas vero aedificat. Ut quid ergo habebat ipse, quo inflaretur, nisi quia cum caritate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? Ita littera cum spiritu et lex cum gratia iam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. Ita enim lex et virtus peccati dicta est, cum auget eius noxiam delectationem per severam prohibitionem. p. 433,21 Nec tamen etiam sic mala est, sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mortem. Ita multa quibusdam sunt noxia, quamvis non sint mala. Nam et vos cum oculos doletis, etiam contra deum vestrum solem fenestras clauditis. Haec igitur sponsa Christi, iam mortua legi, id est peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia iubet, non iuvat, tali ergo legi mortua, ut sit alterius, qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis iniuria, ne sacrilegium committat in eius auctorem. Quod tu facis in eum, quem non intellegis auctorem boni, cum audias apostolum dicentem: Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Ecce auctor boni est, qui tibi videtur unus ex principibus tenebrarum. Attende veritatem, ferit tibi oculos. p. 434,6 Ecce Paulus apostolus dicit: Lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Ecce, cuius auctor est, qui diptychium illud, quod stulta irrides, in magni sacramenti dispensatione praemisit. Eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est, cum accessit litterae spiritus, ut inciperet impleri iustitia legis, quae non impleta reos etiam praevaricatione faciebat. Neque enim alia lex est sancta et iusta et bona, et alia, per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius, qui ex mortuis resurrexit, sed eadem ipsa est. Ecce sequere, lege: sed peccatum inquit ut appareat peccatum , per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. p. 434,20 Surda, caeca, audi, vide. Per bonum inquit mihi operatum est mortem. Ergo lex semper bona est, sive obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia. Semper est bona, sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura dei bona est, sive dolentibus oculis noceat, siue sanos mulceat. Proinde quod est oculis sanitas ad videndum solem, hoc est gratia mentibus ad implendam legem. Et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reverberati in densiores tenebras pellebantur, sic anima, quae per caritatem spiritus salva facta est, non iustitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. p. 435,4 Itaque de illa utrumque dicitur et: Bona est lex, si quis ea legitime utatur et quod sequitur: Sciens hoc, quia iusto lex non est posita, quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa iustitia.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy