3.
Nempe tota in hoc quaestio est, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum evangelistarum in diversis generationibus enumerandis falsum dixisse credatur. p. 263,18 A duobus enim patribus iam non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi esse potuerunt et quicquid supra est usque ad David, cuius erant ambo filii, et Salomon, qui pertinet ad ordinem, quem Matthaeus secutus est, et Nathan, qui est in serie, quam Lucas exposuit.
Attendunt enim ista nonnulli et vident non posse a duobus uiris per commixtionem carnis hominem gigni et ideo putant istam quaestionem non posse dissolvi.
Nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est, patrem cuiusquam non eum tantum dici, a quo genitus, sed etiam eum, a quo fuerit adoptatus.
Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios non ex utero suo natos, sicut Sara ex Agar et Lia ex ancilla sua et filia Pharaonis Moysen adoptavit. p. 264,5 Ipse autem Iacob nepotes suos, filios Ioseph, adoptavit. Ipsum vero adoptionis nomen plurimum ualere in nostrae fidei sacramento apostolica doctrina testatur.
Unde apostolus Paulus cum de Iudaeorum meritis loqueretur, quorum est inquit adoptio et gloria et testamenta et legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula;
item dicit: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri; item alio loco: cum autem venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
Haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque huiusmodi testimoniis satis apparet.
Unicum enim filium deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: Cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. p. 264,21 Nos autem non de substantia sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit; et ideo, ut fratres Christi secundum modum nostrum faceret, adoptavit.
Iste itaque modus, quo nos deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius essemus, adoptio vocatur.
Unde Iohannes dicit: Dedit eis potestatem filios dei fieri. Cum igitur ius adoptionis filiorum apud patres nostros et in scripturis sanctis usitatum sit, quae impietatis dementia praecipitat prius evangelistas falsitatis arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tamquam utraque vera esse non possit, quam cogitare et attendere et videre, quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani unus homo duos patres habere potuerit, unum, cuius carne homo sit genitus, alterum, cuius voluntate, cum iam homo esset, filius sit adoptatus? p. 265,8
Qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus: Pater noster, qui es in caelis, ei, de cuius substantia nati non sumus, sed cuius gratia et misericordissima voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam veritatem.
Ipsum quippe habemus et deum et dominum et patrem: deum, quod ab ipso etiam ex hominibus parentibus conditi sumus; dominum, quod ei subditi sumus; patrem, quod eius adoptione renati sumus.
Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum litterarum aliquantulum considerare et videre in diversis Christi generationibus a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Ioseph, quorum progeneratores diversi enumerentur. Hoc et vos, si studium contentionis non excaecaret, facile videre possitis.
Sed ab illis viris alia etiam quaesita et inventa sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent; haec autem a vestro intellectu longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum voluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non adverso animo legeretis, cogitando videre possetis. p. 266,1