2.
Tibi sane insufficientes referam gratias, si quemadmodum ostendis, quia Christus Moysen de se scripsisse testatus sit, ita etiam illud doceas, quaenam sint ea quae scripsit. Nam ego quidem scripturas eius perscrutatus, ut iussum est, nullas ibidem de Christo prophetias inveni, sive quia nullae sunt, sive quia intellegere ipse non potui. Unde in ingenti positus aestu ratione cogebar in alterum e duobus, ut aut falsum pronuntiarem capitulum hoc, aut mendacem Iesum. Sed id quidem alienum pietatis erat deum existimare mentitum. Rectius ergo visum est scriptoribus ascribere falsitatem quam veritatis auctori mendacium, quippe cum et ipsum dicentem audirem fures fuisse et latrones omnes, qui venerunt ante se, qua sententia primum omnium video feriri Moysen. p. 441,14 Ad haec et cum maiestatem suam loquenti eidem, ubi se mundi lumen appellat, Iudaei indignantes reclamarent: Quia tu de te testificaris, testimonium tuum non est verum, non eum video prosecutum, ubi maxime locus exigebat, ut diceret de se prophetasse Moysen, sed tamquam revera alienus et nullum habens ex eorum patribus testimonium respondit: Nempe in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me; et testificatur de me, qui me misit pater, illud eis commemorans, quod de caelo dictum omnes audierant: Hic est filius meus dilectissimus, credite illi. Necnon et illud mihi verisimile non videtur Iudaeos potuisse tacere, cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret. p. 442,2 Sed et haec eorum omnifaria taciturnitas non minus Iesum nihil tale dixisse significat.