7.
Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est quia christianarum haeresium pars maxima et, quod est in promptu, catholici nihil eorum servare curant, quae Moyses scribit. p. 446,4 Quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex vera illa Christi et discipulorum eius traditione, vos omnino fateamini necesse est, contraria invicem sibi Iesum docuisse atque Moysen, idcircoque nec creditum Christum a Iudaeis, quia fidem vellent exhibere Moysi. Quorsum ergo falsum non erit illud Iesum dixisse ad eos: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi, cum sit longe manifestum idcirco magis eos non credidisse Iesu, quia Moysi crederent, potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent. Tu tamen, ut dixi ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas. <