• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

10.

Unde autem tibi uidetur legem Moysi nihil a paganismo distare? An quia templum, sacrificium, altare sacerdotemque commendat? p. 448,11 At haec omnia nomina et in novo testamento reperiuntur. Solvite inquit templum hoc, et in triduo resuscitabo illud et: Cum offers munus tuum ad altare et: Vade, ostende te sacerdoti et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. Quorum autem figurae fuerint istae, partim dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi comparat, partim apostolica doctrina cognoscimus; templum enim dei sanctum est ait apostolus, quod estis vos et: Obsecro itaque vos per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, deo placentem et cetera huiusmodi. Proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt, sicut idem dicit et saepe commemorandum est, quia non daemoniis exhibebantur, sed uni vero deo, qui fecit caelum et terram, p. 448,25 non tamquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti et iubenti praesentia, per quae significaret futura. Vos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas imperfectosque christianos, paganismum vos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianorum librorum, in quibus vobis solem ac lunam colere atque adorare praeceptum sit. Vester ergo potius error paganismo similis est, quandoquidem nec Christum colitis, sed Christi nomine nescio quid, quod vobis mentiendo finxistis, et deos vel in isto conspicuo caelo visibiles uel alios innumerabiles commenticios adoratis. Quibus phantasmatis quasi vanis atque inanibus simulacris non aediculas fabricastis, sed corda vestra templa fecistis.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy