• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

17.

Sicut enim mos est divinorum in scripturis sanctis mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, tunc Moyses populi Iudaeorum sub lege positi personam gerebat eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. Sicut ergo Moyses petram virga percutiens de dei virtute dubitavit, ita ille populus, qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens eum virtutem dei esse non credidit. Sed sicut percussa petra manavit aquam sitientibus, sic plaga dominicae passionis effecta est vita credentibus. p. 459,9 Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem apostoli, cum inde loqueretur, dicentis: Petra autem erat Christus. Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine deus mori iubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo, quia sicut apostolus ait: Petra erat Christus, ita ipse dominus: non potest civitas abscondi super montem constituta, se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem. Prudentia carnis vivit, cum tamquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur; Christus enim crucifixus Iudaeis scandalum est, gentibus autem stultitia, et prudentia carnis moritur, cum tamquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur; p. 459,23 ipsis enim vocatis Iudaeis et Graecis Christus dei virtus et dei sapientia est. Ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua vivo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. Nonne ipsam petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit, cum domino passionem suam praenuntianti ait: Absit, domine, non fiet istud; propitius tibi esto? Neque enim pepercit huic peccato dominus, cum ei retulerit: Redi retro, satanas, scandalum mihi es; non enim sapis, quae dei sunt, sed quae sunt hominum. p. 459,6 Aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia nisi in Christi glorificatione tamquam in montis altitudine? Nam utique vivebat, cum eum timide negaret, et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. Haec vivebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans vuastabat christianam fidem; et ubi nisi in illo monte mortua erat, cum iam Paulus diceret: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité