5.
Quapropter quoniam id, quod Faustum de generationum diversitate permovit, quia in duobus patribus intellegendis hic nodus erat intellecta natura et adoptione solutum est, frustra se voluit ad duos evangelistas conferre et ab aliis duobus auferre, magis offensurus, ad quos se contulisset, quam eos, a quibus abstulisset. p. 266,24
Non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores.
Unitate enim gaudent et in Christo unum sunt; et si alius aliud et alius aliud, aut alius aliter et alius aliter, vera tamen omnes dicunt nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat, si mitis legat, si non haeretico animo, unde rixetur, sed fideli corde, unde aedificetur, inquirat.
Iam ergo quoniam singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet, non est ab humano genere alienum, singulos evangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a veritate nostra fides aliena.
Quocirca inter se iam evangelistis convenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite!