19.
Dicat mihi, quem prophetam promiserit deus, cum ait Moysi: Suscitabo illis prophetam de fratribus eorum sicut te vel similem tibi. Multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum quendam intellegi voluit. Hic ei, credo, facillime occurreret successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum in terram promissionis induxit. 460,6 Quem cogitans me adhuc fortasse ridebit quaerentem, de quo dictum sit: Suscitabo illis prophetam similem tibi, cum legam, quis in eodem munere populi illius regendi atque ducendi Moysi defuncto successerit. Qui cum me velut imperitum riserit – talis enim et a Fausto describitur -, non desinam hominem adhuc etiam compellere et a securo risu ad curam respondendi revocare quaerendo atque flagitando, cur eidem ipsi futuro suo successori, in cuius comparatione improbatus est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis, ne videlicet lex per Moysen non ad salvandum, sed ad convincendum peccatorem data in regnum caelorum introducere putaretur, sed gratia et veritas per Iesum Christum facta: quaeram ergo a Iudaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutaverit, p. 460,20 vocabatur enim Ause et appellavit eum Iesum, cur denique tunc appellaverit, quando ex convalle Pharan praemisit ad eandem terram, quo erat populus ipso ducente venturus. Dicit enim verus ipse Iesus: Et si iero et praeparavero vobis locum, iterum veniam et adsumam vos ad me. Quaeram etiam, utrum non huic figurae attestetur propheta dicens: Deus ab Africo veniet et sanctus de Pharan, tamquam diceret: Eius nominis veniet deus sanctus, cuius nominis erat ille, qui venit ab Africo de Pharan, id est Iesus. Huc accedit, quod idem ipsum dei verbum intellegitur loqui, ubi promittit eundem ipsum Moyseos successorem, per quem populus in terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans, sicut etiam homines aliquid nuntiantes in scriptura divina solent appellari, et ita dicit: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, ut inducat te in terram quam iuravi tibi. Attende tibi et obaudi eum ne non credas illi; nihil enim subtrahet tibi, nomen enim meum est in eo. p. 461,11 Quid est hoc? Perscrutetur scripturas illas non iam Manichaeus, sed ipse etiam Iudaeus et videat, utrum de aliquo angelo deus dixerit: Nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. Deinde quaerat in hominibus, quis Moysi successor introduxerit populum, et inveniet Iesum, non hoc ab initio vitae suae, sed nomine mutato appellatum. Qui ergo dixit: Nomen meum est in illo Iesu, ipse est verus Iesus, rector et ductor populi in hereditatem vitae aeternae secundum testamentum novum, cuius figura erat testamentum/ vetus. p. 461,20 Ita quantum attinet ad propheticum apparatum nec geri nec dici aliquid possit insignius, quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.