• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

20.

Superest, ut Iudaeus ille, si vult et in abscondito Iudaeus esse non littera, sed spiritu, si vult reputari verus Israhelita, in quo dolus non est, recordetur in figura illum mortuum Iesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in veritate vivum Iesum, quo duce intret in terram viventium. Talis enim iam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Iesu, qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus audiet iam ipsum, cuius nomen ille habebat, verius introducentem et dicentem: Beati mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. p. 462,6 Hic iam etiam ille gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus, de quibus suscitat deus filios Abrahae, nonne miraretur in libris antiquis eiusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Iesus, tam evidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen eius exprimeretur, simulque ibi adverteret non quemlibet hominem praedictum fuisse Iesum, sed utique deum, cum in homine illo, qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus mutato nomine Iesus appellatus est, suum nomen esse deus diceret, eumque angelum nominaret eo ipso, quod mutato nomine mittebatur, magnum aliquid divinumque nuntiantem? Nuntium quippe graece angelum dici quis illa lingua vel tenuiter tinctus ignoret? p. 462,18 Quamobrem quilibet gentilis, si perversus et pervicax esse nollet, non ideo libros illos contemneret, quia essent Hebraei, cuius gentis lege non teneretur, sed cuiuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inveniret, quae suis iam temporibus impleta cognosceret, ipsumque Christum Iesum non propterea sperneret, quia Hebraeicis litteris praenuntiatum videret, sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur, per tot volumina saeculorum partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum ingenti admiratione et debita religione sectandum venerandumque censeret. 463,2 Ita illi ex rerum christianarum iam praesentatis effectibus librorum prophetia vera probaretur, ex librorum vero prophetia Christus colendus agnosceretur. Vana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per universum orbem terrarum eorundem librorum recitatione concurritur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité