• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

22.

Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur: Videbis vitam tuam pendentem et non credes vitae tuae. Quae verba et aliter posse intellegi potest aliquis dicere; de Christo autem non posse intellegi nec Faustus ausus est dicere nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negaverit aut Christum esse vitam aut a Iudaeis visum esse pendentem aut eos illi non credidisse. p. 464,16 Cum vero et ipse dicat: Ego sum vita et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Iudaeorum, non video, cur dubitare debeamus id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: Ille enim de me scripsit. Proinde si quod scriptum est: Suscitabo eis prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte convictus est, quid opus est in hoc testimonio laborare? Aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam, sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse vitam vel in conspectu Iudaeorum non ei credentium non pependisse. p. 464,28 Cum autem hoc ille non dixerit nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est, cur moremur hanc quoque de domino et salvatore nostro Iesu Christo famuli eius amplecti prophetiam. At enim inter cetera maledicta et hoc positum est. Num ideo non est prophetia, cum et cetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? Aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa, quae in ea lectione vel praecedentia vel consequentia contexuntur, nihil pertinere videntur ad Christum? Quasi vero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae impietatis acciderunt, quam videre vitam suam, id est filium dei, pendentem et non credere vitae suae. Maledicta enim cum ex prophetia dicuntur, non sunt de malo voto imprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. p. 465,13 Nam illa, quae de malo voto sunt, prohibentur, cum dicitur: Benedicite et nolite maledicere. Haec autem saepe inveniuntur in sermone sanctorum. Sicut apostolus Paulus, Alexander inquit aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera sua. Nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse videtur apostolus: Utinam et abscidantur, qui vos conturbant! Quod utique, si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. Sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. Quod in his quoque verbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas attulisset. p. 465,25 Sic enim sonuit fortasse Iudaeis, quod dictum est: Videbis vitam tuam pendentem et non credes vitae tuae, ut inter minas vel dolos hostium suorum vitam suam videntes ex incerto pendere victuros se esse non crederent. Sed filius evangelii cum audit: Ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae videt, quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit vita hominum Christus pendens eique non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem vident. Et alius quidem aliquis cito diceret inter cetera maledicta, quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent, hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est: Videbis vitam tuam pendentem et non credes vitae tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diversa maledicta, quae impio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. p. 466,13 Sed ego et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: Ille enim et de me scripsit ut et alia, quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur, sed ait: De me enim ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem nonnisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus. Quod nunc ostendere si velim, nimis longum erit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung