• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

24.

Nam de maledicto pendentis in ligno iam, quantum satis visum est, supra diximus. Interficiendum autem esse prophetam sive principem populi, qui filios Israhel a deo suo vellet avertere aliquidve infringere mandatorum, p. 467,23 non adversus Christum praecepisse Moysen et ex his, quae iam multa egimus, satis clarum est et magis magisque consideranti dicta et facta domini Iesu Christi magis magisque clarebit, quia nec a suo deo voluit quemquam eorum Christus avertere. Deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat, ipse est certe deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, quem dominus Iesus Christus eadem commendatione commemorat eiusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quid deus locutus sit de rubo ad Moysen:‛Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob’? Non est deus mortuorum, sed vivorum; omnes enim illi vivunt. p. 468.7 Opportune itaque eadem voce nunc convincuntur Manichaei, qua tunc convicti sunt Sadducaei; nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo, sed tamen etiam isti negant. Item cum fidem centurionis laudans diceret: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel, adiecit et ait: Dico autem vobis, quoniam multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. Si ergo, quod negare Faustus non potest, non commendavit Moyses populo Israhel deum, nisi deum Abraham et Isaac et Iacob eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione commendat, non est conatus illum populum avertere a deo suo, sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod aversos videret a deo suo, in cuius regno gentes vocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum Abraham et Isaac et Iacob, non ob aliud, quam quod fidem tenuissent dei Abraham et Isaac et Iacob. p. 468,24 Unde et apostolus dicit: Providens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiavit Abrahae dicens:‘In semine tuo benedicentur omnes gentes’, ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem imitarentur. Non igitur Christus Israhelitas a deo suo volebat avertere, sed eos potius, quod ab illo averterentur, arguebat. Mandatorum autem aliquod eorum, quae per Moysen data sunt, infregisse dominum qui arbitratur, non mirum, si hoc putat, quod Iudaei; sed ideo errat, quia in hoc erraverunt et Iudaei. p. 469,6 Ubi autem Faustus commemorat ipsum mandatum, quod dominum infregisse vult credi, ibi opus est, ut ostendamus, quomodo fallatur, sicut iam supra, ubi oportebat, ostendimus. Nunc illud dico, quia, si aliquod illorum mandatorum dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Iudaeos arguisset, quibus calumniantibus, quod discipuli eius illotis manibus manducarent et ob hoc excederent non mandatum dei, sed traditiones seniorum, ait illis: Ut quid et vos egredimini mandatum dei, ut traditiones vestras statuatis? Ipsumque dei mandatum commemorat, quod per Moysen mandatum esse novimus. Secutus quippe ait: Deus enim dixit: ‛Honora patrem et matrem’ et: ‛Qui maledixerit patri aut matri, morte morietur’. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri, munus, quod est ex me, tibi prosit, non honoraverit patrem suum; et irritum fecistis verbum dei propter vestram traditionem. p. 469,22 Qua in re videte, quam multa nos doceat: et Iudaeos a deo suo se non avertere, et eius mandata non tantum se non infringere, verum etiam illos, a quibus infringerentur, arguere, et non nisi deum per Moysen ista mandasse.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy