25.
Quamobrem quoniam nos credimus omnia, quae scripsit Moyses, ad Christi commendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non possumus, polliciti sumus in his hoc ostendere, quae Faustus de illa scriptura refellenda vel vituperanda delegerit, recte a nobis debitum exigitur, ut hoc etiam, quod praecepit Moyses interficiendum esse prophetam sive principem, qui eos a deo suo vellet avertere aliquodve infringere mandatorum, ostendamus ad custodiendam fidem, quae in ecclesia Christi discitur, pertinere. p. 470,6 Videbat[ur] quippe ille spiritu prophetico et deo sibi loquente multos exsurrecturos haereticos diversorum errorum magistros adversum doctrinam Christi, qui non eum Christum praedicarent, qui verus est Christus. Ille enim verus est, qui per prophetias per eundem Moysen ceterosque sanctos eius gentis editas praenuntiatus est. Quisquis itaque alium docere vellet, ipsum interficiendum Moyses praecipiebat. Quid autem nunc aliud agit lingua catholica, nisi ut spiritali gladio utriusque testamenti acie bis acuto interficiantur omnes, qui nos a deo nostro volunt avertere aliquodve infringere mandatorum? Inter quos praecipue cadit ipse Manichaeus, cum eius error asserta legis et prophetarum veritate perimitur, volentis nos avertere a deo nostro, deo Abraham et Isaac et Iacob, quem Christus commendat, et volentis infringere mandata legis, in quorum etiam figuris Christum prophetatum esse cognoscimus. p. 470,22