27.
Nam illud quod adiungis dissimilem fuisse traditionem Christi atque Moyseos et ideo non fuisse verisimile, ut si crederent Moysi, crederent et Christo, immo illud potius esse consequens, ut si alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent, non utique diceres, si considerationis oculum paululum attolleres orbemque terrarum sine contentionis caecitate conspiceres in hominibus doctis atque indoctis, Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus se debitorem dicebat apostolus et Moysi et Christo simul credentem. Si ergo non erat verisimile, ut Iudaei Moysi et Christo pariter crederent, multo minus verisimile est, ut orbis terrarum Moysi et Christo pariter credat. p. 472,27 Cum vero videamus omnes gentes utrique credere et illius prophetiam cum evangelio huius convenientem fide robustissima et celeberrima retinere, non ad aliquid impossibile gens una vocabatur, cum ei diceretur: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi, potiusque est miranda et vehementius arguenda duritia Iudaeorum, qui hoc non fecerunt, quod totum mundum fecisse conspicimus.