1.
Faustus dixit: _Cur legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos non se venisse solvere dixerit, sed adimplere?_Quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus! Ubi dixisse? _In monte._Quibus praesentibus? _Petro, Andrea, Iacobo et Iohanne._Quattuor his tantum? _Ceteros enim necdum elegerat, nec ipsum Matthaeum._Ex his quattuor unus, id est Iohannes evangelium scripsit. Ita! Alicubi hoc ipse commemorat? _Nusquam!_Quomodo ergo, quod Iohannes non testatur, qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit, qui longo intervallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? Ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus, ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeo (-aeum ?), donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius, quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. p. 483,17 Quid enim dicit? Et cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem ad telonium nomine Matthaeum et vocavit eum; at ille confestim surgens secutus est eum. Et quis ergo de se scribens dicat: Vidit hominem et vocavit eum et secutus est eum, ac non potius dicat: Vidit me et vocavit me et secutus sum eum, nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine? Cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet, verum foret, qui praesens non erat, cum Iesus haec loquebatur in monte, quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Iesu et Matthaei! p. 484,3