• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DECIMUS SEPTIMUS p.483,1

5.

Iam illud quam sit infirmum, quis non videt, quod ait non eum dicere potuisse: Nolite putare, quia veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere, nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset venire? Quasi nos negemus Iudaeis non intellegentibus videri potuisse Christum destructorem legis et prophetarum. Sed hoc ipsum est, cur ille verax et veritas non potuerit de alia lege et de aliis prophetis dicere, quod eos non solveret nisi de iis, quos illi eum solvere suspicabantur. p. 488,16 Quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur et dicit: Amen, amen dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non transiet de lege, donec omnia fiant. Quicumque ergo solverit unum ex mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; quicumque autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno caelorum. Pharisaeos enim cogitabat, cum ista diceret, qui solvebant legem factis et docebant verbis. De quibus alio loco dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. Propterea et hic ita sequitur: Dico enim vobis, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum, id est nisi vos feceritis et ita docueritis, quod illi non faciunt et sic docent, non intrabitis in regnum caelorum. Quam ergo legem docebant pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere, p. 489,6 quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes pharisaei et dicentes nec facientes audiendi sunt, non imitandi.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy