• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

2.

Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat. Aliud vero gentium, quod naturale vocat; gentes enim inquit naturaliter quae legis sunt faciunt; et eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Tertium vero genus legis est veritas, quod perinde significans apostolus dicit: Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. p. 497,25 Tribus ergo existentibus legibus et Iesu asseverante nobis, quia non venit solvere legem, sed adimplere, non parva cura ac diligentia opus est, de qua earum dixerit intellegere. Item prophetae alii sunt Iudaeorum, alii gentium, alii veritatis. Sed de Iudaeorum quidem nullus quaesiverit; notum est enim. De gentium vero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus dicit: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Ac per hoc dubitandum non est et gentes suos habere prophetas. Necnon et veritatem habere prophetas suos tam idem Paulus significat quam etiam Iesus, et Iesus quidem, ubi dicit: Ecce mitto ad vos sapientes et prophetas, et ex ipsis interficietis in singulis locis, Paulus vero, cum dicit: Ipse dominus constituit primo apostolos, deinde prophetas. p. 498,12

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy