• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

7.

Augustinus respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: Non veni legem solvere vel prophetas, sed adimplere –durum enim tibi videtur adversus evangelicam auctoritatem venire – durum etiam tibi videatur venire adversus apostolum dicentem: Omnia haec figurae nostrae fuerunt, item dicentem de Christo: Quia non fuit Etiam et Non, sed Etiam in illo erat: quotquot enim promissiones dei, in illo Etiam, id est in illo exhibitae, in illo adimpletae sunt et sine caligine videbis, et quam legem adimplere venerit et eam quo pacto adimpleverit. Nec perges extendi per tria genera legis et tria genera prophetarum quaerens, qua exeas, et non inveniens. p. 503,21 Manifestum est enim, et luce clarius hoc etiam novi testamenti scriptura saepe testatur, quam legem et quos prophetas Christus non venerit solvere sed adimplere. Ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est, ipsa est, inquam, lex per Moysen data, de quo Christus ait: De me enim ille scripsit. Certe enim ipsa est lex, quae subintravit, ut abundaret delictum, quod ad eius reprehensionem nihil intellegentes in ore habere consuestis. Ibi ergo lege et vide, quia ipsa est, de qua dicitur: Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors?Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. p. 504,9 Neque enim lex iubebat delictum, ut illa subintrante abundaret delictum, sed superbos multum sibi tribuentes mandati sancti et iusti et boni adiectio reos etiam praevaricationis effecerat, ut eo modo humiliati discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut iam non essent legi subditi per reatum, sed legi sociati per iustitiam. Idem quippe apostolus dicit, quia priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae postea revelata est. Itaque lex inquit paedagogus noster erat in Christo Iesu; sed posteaquam venit fides, iam non sumus sub paedagogo, quia nos reatus legis non obligat, iam per gratiam liberatos. p. 504,20 Namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus, nihil nisi mortificabat nos littera iubens, quod non possemus implere. Unde idem dicit: Littera occidit, spiritus autem vivificat. Rursus eiusdem apostoli verba sunt: Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Item ipsius verba sunt: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Ecce quod est: Non veni legem solvere, sed adimplere. p. 505,7 Quae lex enim superbos etiam praevaricationis reatu devinxit augendo peccatum, cum iubet, quod implere non possunt, ipsius legis impletur iustitia per gratiam spiritus in eis, qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde, qui venit non legem solvere, sed adimplere. Deinde, quia etiam sub gratia positis in hac mortali vita difficile est omni modo implere, quod in lege scriptum est: Non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus impetrat nobis indulgentiam etiam hinc adimplens legem, ut, quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuretur, cuius capitis membra effecti sumus. p. 505,18 Unde Iohannes dicit: Filioli, haec scribo vobis, ut non peccetis; et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy