10.
Cum quaeris, quare christianus non observet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondeo: Immo propterea id non observat christianus, quia quod illis figuris prophetabatur, iam Christus implevit non admittens ad corpus suum, quod corpus in sanctis suis ad vitam aeternam praedestinavit, quicquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. p. 508,6 Cum quaeris, quare christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia offerat deo, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondeo: Immo propterea magis haec christianus iam offerre non debet, quia ea, quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus implevit. Cum quaeris, cur azyma sicut Iudaei non observet christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondeo: Immo propterea magis hoc non observat christianus, quia, quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento novam vitam demonstrans Christus implevit. Cum quaeris, cur de carne agni christianus pascha non celebret, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondeo: Immo propterea christianus iam sic pascha non celebrat, quia id, quod illa figura praenuntiabatur, agnus immaculatus sua passione Christus implevit. p. 508,20 Cum quaeris, quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebret christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondeo: Immo propterea iam christianus ista non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam creaturam, de qua dicit apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova. Cum quaeris, cur illa singularum quarumque munditiarum baptismata, quae in lege praecipiuntur, non observet christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondeo inde potius haec non observare christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus implevit. p. 509,5 Venit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus. Cum quaeris, quid causae est, ut scenopegia non sit sollemnitas christianorum, si lex a Christo adimpleta est, non soluta, respondeo tabernaculum dei fideles eius esse, in quibus caritate sociatis et quodam modo compactis habitare dignatur, et ideo magis illud non observari a christianis, quia iam Christus in ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, implevit.