15.
Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi quam vel revelationibus discebant vel in prophetis intellegebant, quantum nunc prodest fides passi et resuscitati, an ipsa effusio sanguinis agni dei, quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum, aliquid utilitatis et purgationis vel dederit vel addiderit etiam his, qui hoc futurum credentes, antequam fieret, ex hac vita emigraverant, et utrum mors eius ad liberationem etiam mortuos visitaverit. p. 512,15 Sed nunc istam quaestionem vel pertractando discutere vel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire et longum est et huic operi non necessarium.