• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS

1.

Faustus dixit: Accipis evangelium? Tu me interrogas, utrum accipiam, in quo id ipsum accipere apparet, quia quae iubet observo. An ego de te quaerere debeo, utrum accipias, in quo nulla accipientis evangelium videntur indicia?

Ego patrem dimisi et matrem, uxorem, filios et cetera, quae evangelium iubet, et interrogas, utrum accipiam evangelium? Nisi adhuc nescis, quid sit quod evangelium nuncupatur. Est enim nihil aliud quam praedicatio et mandatum Christi.

Ego aurum argentumque reieci et aes in zonis habere destiti cotidiano contentus cibo nec de crastino curans nec unde venter impleatur aut corpus operiatur sollicitudinem gerens, et quaeris a me, utrum accipiam evangelium! Vides in me Christi beatitudines illas, quae evangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam !

Vides pauperem, vides mitem, vides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam, et dubitas, utrum accipiam evangelium !

Non ergo iam mirum est Iohannem Baptistam viso Iesu et eius item auditis operibus quaerere adhuc, utrum ipse esset Christus, cui digne et merito Iesus nec dignatus quidem est renuntiare, quod esset ipse, sed opera rursus eadem illi, quae iamdudum audierat, remandavit : p. 272,1 Caeci vident, surdi audiunt, mortui resurgunt et cetera. Quod ego quoque circa te non immerito fecerim, si perroganti, utrum accipiam evangelium, dixero : Omnia mea dimisi, patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, delicias, voluptates.

Hoc tibi ad interrogata satis responsum puta et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Übersetzungen dieses Werks
Contre Fauste, le manichéen vergleichen
Gegen Faustus vergleichen
Reply to Faustus the Manichaean vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung