23.
Quia enim non intellegebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere putari. Unde et Iohannes dicit: Qui odit fratrem suum, homicida est. Et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. p. 522,2 Item quia peierare grave peccatum est, non iurare autem sicut verum iurare nullum peccatum est, sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consuevit, quam qui verum iurare proclivis est, maluit nos dominus et non iurantes non recedere a vero quam verum iurantes propinquare periurio. Itaque et apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, numquam iuravit, ne iurandi consuetudine aliquando vel nescius in periurium laberetur. In scripturis autem, ubi est consideratio maior atque propensior, pluribus locis iurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum iurando peccari, sed potius intellegeret humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio conservari. Quibus perspectis invenimus nec illa esse destructa, sicut Faustus putat, quae velut proprie vult ad Moysen pertinere. p. 522,16