26.
Nam et illud de uxore non dimittenda, quod dominus praecepit, cum antiquis dictum sit: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii, si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Exposuit enim dominus, quid lex voluerit, cum passim dimittenti uxorem iusserit libellum repudii dare. Neque enim ait: Qui voluerit, dimittat uxorem suam – cui esset contrarium non dimittere -, sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in discidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret, p. 528,3 praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat nisi scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur, verum etiam sectarentur. Ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes legis interpretes et iustos discidii dissuasores, lex mittere voluit eum, quem iussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. Non enim ei poterat scribi libellus nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate venientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concordiamque suaderent, quodsi tantum intercederet odium, ut exstingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus, quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium persuasione revocaretur. p. 528,17 Si enim non diligitur uxor, dimittenda est. Quia ergo dimittenda non est, diligenda est. Dilectio autem monendo atque suadendo componi, non invitum cogendo imponi potest. Hoc facere scriba debebat iustus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat. Ad quem ut veniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est, quem vir bonus prudensque non scriberet, nisi in animo nimis averso atque perverso consilium concordiae non valeret. Verumtamen a vobis ex vestri erroris sacrilega vanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis. p. 529,2 Matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod vobis odiosum est. Eo modo enim putatis partem dei vestri gentis tenebrarum proelio devictam et subactam etiam carneis compedibus colligari.