27.
Sed, ut potius quod nunc agitur explicem, si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adiunxit: Ego autem dico vobis, neque primorum hominum legem hoc verborum additamento adimplevit neque illam, quae per Moysen data est, quasi contrariorum oppositione destruxit, sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit, ut, quicquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius conservandum quod illa voluisset: 529,15 vides, quam sit aliter intellegendum, quod ait non se venisse legem solvere sed adimplere, scilicet ut non quasi semiplena istis verbis integraretur, sed ut, quod littera iubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem impleretur, opere factorum, non adiectione verborum. Fides enim, sicut apostolus ait, per dilectionem operatur. Unde item dicit: Qui enim diligit alterum, legem implevit. Istam caritatem quia veniens Christus per sanctum spiritum, quem promissum misit, in manifestatione donavit, qua sola caritate iustitia legis posset impleri, propterea dixit: Non veni legem solvere sed adimplere. Sed: p. 530,1 Hoc est novum testamentum, quo huic dilectioni hereditas regni caelorum promittitur, quod in figuris veteris testamenti pro temporum distributione tegebatur. Unde item dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis.