• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

30.

Quapropter cum omnia illa excellentia praecepta domini, quae veteribus Hebraeorum libris contraria Faustus volebat ostendere, in eisdem quoque libris inveniantur, unde venit dominus legem non solvere sed adimplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita veritate adimpletae atque sublatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae lex illa sancta et iusta et bona est, non per vetustatem litterae iubentis et delicta superborum reatu etiam praevaricationis augentis, sed per novitatem spiritus adiuvantis et humilium confessionem salutis gratia liberantis implerentur in nobis? Quia revera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec illis libris veteribus desunt, ita illic finis, quo referantur, occultus est, quamvis secundum eum viverent sancti, qui futuram eius revelationem videbant et pro temporum proprietate vel prophetice tegebant vel prophetice tectum sapienter intellegebant. p. 534,4

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy