1.
Faustus dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis pagani et gentium schisma, non secta?p. 535,24 Igitur non ab re fuerit et hoc ipsum quaerere, quo manifestius videre possimus, utrum _ (uter C)_nostrum hoc nomine debeat appellari. Et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis, referam, videar fortasse excusationis causa id fingere aut divinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. Sed tu quidem, utcumque volueris, accipe; me tamen dixisse non paenitebit vel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt religionem nostram nihil cum gentibus habere commune.