6.
Nam et de ipso tanta falsa et tam detestanda iactatis, ut si suas vindicaret iniurias, iam flammis eius vivi arderetis. Nam primo eum navem quandam esse dicitis; ita non solum, ut dicitur, toto caelo erratis, sed et natatis. Deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit, vos eum triangulum perhibetis, id est per quandam triangulam caeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. Ita fit, ut ad istum quidem solem dorsum cervicemque curvetis, non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam navem per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. p. 540,16 Quam profecto faber ille non faceret, si, quemadmodum emuntur ligna, quibus navigiorum tabulae compinguntur, sic emerentur et verba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. Verum haec tolerabilius vel ridentur vel flentur in vobis; illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa navi puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi et ad masculos feminae, ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tamquam de taetris sordidisque compedibus dei vestri membra solvantur. p. 540,26 Et his obscaenissimis pannis vestris conamini assuere ineffabilem trinitatem dicentes patrem in secreto quodam lumine habitare, filii autem in sole virtutem, in luna sapientiam, spiritum vero sanctum in aere!