• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS

2.

Sed non, inquit, accipere evangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias, sed ut etiam credas omnibus, quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Iesus.

Sed nec item illud solum est evangelium accipere, ut credas, quia natus est Iesus, sed ut facias etiam, quod praecepit. p. 272,12 Ac si me idcirco evangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto, nec tu ergo accipis et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis, ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes;

Aut si tibi non praeiudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum, quia accipias evangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia damnata?

Quodsi accipere evangelium in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere et servare mandata, quid ergo imperfectus imperfectum iudicas? Uterque nostrum eget alterutro. p. 272,22

Sin, quod certius est, accipere evangelium in sola observatione constat caelestium mandatorum, duplici modo improbus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem.

Et tamen age, ponamus, quia ita vis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in verbo, id est fateri Christum natum, altera vero in opere, quod est observatio praeceptorum.

Vides ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu vide quam levissimam et faciliorem!

Nec immerito plebs ad te confugit, a me refugit, nesciens utique, quia regnum dei non sit in verbo, sed in virtute.

Quid ergo est, quod me lacessis, si difficiliorem fidei aggressus partem tibi ut infirmo reliqui faciliorem?

Sed ego ad tribuendam inquit salutem animis hanc partem fidei efficaciorem puto ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est Christum fateri natum. p. 273,8

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Translations of this Work
Contre Fauste, le manichéen Compare
Gegen Faustus Compare
Reply to Faustus the Manichaean Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy