1.
Faustus dixit: _Unus deus est an duo?_Plane unus. p. 568,10 Quomodo ergo vos duos asseritis? Numquam in nostris quidem assertionibus duorum deorum auditum est nomen. Sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. Quia bonorum et malorum duo principia traditis. Est quidem, quod duo principia confitemur, sed unum ex his deum vocamus, alterum hylen, aut, ut communiter et usitate dixerim, daemonem. Quodsi tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem duas easdem putabis copias. Quid si et de albo et nigro disputante me et frigido et calido et dulci et amaro dicas, quia duo alba et duo calida et duo dulcia ostenderim? p. 568,22 Nonne videberis mentis incompos et cerebri minime sani? Sic et cum duo principia doceo, deum et hylen, non idcirco videri iam debeo tibi duos ostendere deos. An quia vim omnem maleficam hyle assignamus et beneficam deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum vocemus deum? Quod si ita est, poteris et venenum audiens et antidotum nihil interesse putare, an utrumque vocetur antidotum, quia utrumque eorum vim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur. Necnon et medicum audiens ac venenarium utrosque vocabis medicos, et iustum audiens atque iniustum poteris utrosque vocare iustos, quia uterque eorum aliquid agat. Quodsi hoc facere absurdum est, quanto absurdius deum et hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? p. 569,8 Quapropter inepta haec et viribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles invidiam. Nam nec diffiteor etiam interdum nos adversam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, verum iuxta praesumptum iam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam imprudenter existimant deum, quemadmodum et apostolus deus inquit saeculi huius excaecavit mentes infidelium, deum quidem nominans, quia sic iam vocaretur a suis, sed adiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intellegatur non esse verus deus.