3.
Augustinus respondit : Iam supra commemoravi, quam saepe se dominus Iesus Christus filium hominis dicat et quanta vanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant de nescio quo commenticio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum contra apostolum praedicant dicentem : Primus homo de terra terrenus, et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens : Si quis uobis adnuntiaverit praeterquam quod adnuntiavimus vobis, anathema sit. Quapropter restat, ut filium hominis Christum ita credamus, sicut apostolica veritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. Cum igitur eum evangelistae adnuntient natum ex femina de domo David, hoc est de familia David, Paulusque ad Timotheum scribat dicens : memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum, satis apparet, quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui filius dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter iustificationem nostram. p. 275,11 Ideoque utrumque se dicit, et filium dei et filium hominis. Unde ne pergam per plurima, uno loco in evangelio secundum Iohannem ita scriptum est: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei; et qui audierint, vivent. sicut enim pater habet vitam in semet ipso, sic dedit et filio vitam habere in semet ipso; et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. p. 275,18 Dixit : vocem filii dei audient. Et dixit: quia filius hominis est. Secundum hoc enim, quod dixit filius hominis est, accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma venturus est ad iudicium, ut et a bonis et a malis videatur. In qua forma etiam ascendit in caelum et vox illa discipulis sonuit: sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in caelum. Nam secundum id, quod filius dei deus aequalis est patri et cum patre unum, non videbitur a malis; beati enim mundo corde, quia ipsi deum videbunt. Cum ergo credentibus in se promittat vitam aeternam nec aliud sit credere in eum quam credere in verum Christum, qualem se ipse praedicat et ab apostolis praedicatur, hoc est et verum dei filium et verum hominis filium, vos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum deum gentis adversae tumultu perterritum membra sua misisse crucianda nec postea tota purganda docetis, videtis, quam sitis alieni a vita aeterna, quam promittit Christus illis, qui credunt in eum. p. 276,7 At enim dixit Petro confitenti eum filium dei: Beatus es, Simon Bariona. Numquid ideo nihil promisit eis, qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et filius dei et filius hominis? Habes etiam aperte vitam aeternam promissam credentibus in filium homini: Sicut exaltavit inquit Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid vultis amplius ? Credite ergo in filium hominis, ut habeatis vitam aeternam, quia ipse est et filius dei, qui potest dare vitam aeternam, quia ipse est verus deus et vita aeterna, sicut idem Iohannes ait in epistula sua, ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne venisse. p. 276,21