7.
Apostolus enim cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse debeat virorum in uxores, ex anima amantis ‹se› sumpsit exemplum. p. 575,19 Qui diligit inquit uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fovet eam tamquam Christus ecclesiam. Ecce in conspectu vestro est carnalis universa substantia! Videte quemadmodum in omne animal sibi ad salutem conciliatum _per_tendat naturae ista communio, ut diligat carnem suam! Neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte vivunt, non solum consulunt saluti carnis suae, verum etiam carnales motus ad usum rationis edomant et refrenant, sed etiam bestiae fugiunt dolorem, formidant interitum, et quicquid illam membrorum compagem copulamque carnis et spiritus a concordi iunctura disicere ac dirimere potest, quanta valent agilitate, devitant nutrientes etiam ipsae ac foventes carnem suam. p. 576,4 Nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit inquit ac fovet eam sicut et Christus ecclesiam. Videte, unde quo ascenderit; intuemini, si potestis, quam vim ducat a creatore creatura ab ipsis caelestibus apparatibus usque ad carnem et sanguinem universitatis plenitudine terminata, formarum varietate decorata, rerum gradibus ordinata.