8.
Rursus idem apostolus cum de spiritalibus diversis muneribus et tamen ad unitatem consonis rem plane magnam et divinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cuius artificem deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. Quod etsi longum est, tamen, quia valde necessarium, totum ipsum locum ex eius ad Corinthios epistula huic operi me inserere non pigebit. De spiritalibus autem nolo vos ignorare, fratres. Scitis, quando gentes eratis, ad simulacra sine voce quomodo ascendebatis inducti. p. 576,20 Propter quod notum facio vobis, quia nemo in spiritu dei loquens dicit ‘anathema Iesu’, et nemo potest dicere ‘dominus Iesus’ nisi in spiritu sancto. Divisiones autem donationum sunt, idem autem spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem ipse dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero deus, qui omnia operatur in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri autem fides in eodem spiritu, alii donatio curationum in uno spiritu, alii operationes virtutum; alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus dividens propria unicuique prout vult. Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. p. 577,9 Etenim in uno spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi; et omnes unum spiritum potavimus. Etenim corpus non est unum membrum, sed multa. Si dixerit pes: ‘quia non sum manus, non sum de corpore’, num ideo non est de corpore? Vel si dixerit auricula: ‘quia non sum oculus, non sum de corpore’, num ideo non est de corpore? Et si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Nunc autem posuit deus membra singula, unum quodque eorum in corpore prout voluit. Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest autem dicere oculus manui: ‘opus te non habeo’, aut iterum caput pedibus: ‘opus vobis non habeo’, sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; p. 577,25 et quae videntur viliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent. Sed deus temperavit corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non esset scissura in corpore, sed idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra. Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Si ulla non dico fides christiana, ut credatis apostolo, sed ullus sensus humanus in vobis est, ut manifesta cernatis, unusquisque in semet ipso ista videat atque consideret, quam vera, quam certa sint, quam in parvo magna et in extremo quam bona, quandoquidem ista in laude ponit apostolus, ut per haec infirma corporalia, quae videntur, possint facilius illa sublimia spiritalia, quae non videntur, intellegi. p. 578,12